monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 8
Fratrem meum (Paulinianum) causam dicit esse discordiae 518: hominem, qui quiescit in Monasterii cellula; et Clericatum non honorem interpretatur, sed onus. Cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactaverit, Occidentalium Sacerdotum commovit aures, dicens eum adolescentulum et pene puerum in paroecia sua Bethleem Presbyterum constitutum. Si hoc verum est, cuncti Palaestini Episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine Vetus dictum, in quo frater meus ordinatus est Presbyter, in Eleutheropolitano territorio, et non in Aeliensi situm est. Porro aetas eius et Beatitudini tuae nota est, et cum ad triginta annorum spatia iam pervenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium assumpti hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae, et post viginti quinque annos a Levitica tribu eligi in Sacerdotium pervidebit . Aut si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur Veritatem, noverit triginta annorum fieri Sacerdotem. Ac ne forsitan dicat, Vetera transierunt, et facta sunt omnia nova , audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo contemnat . Certe ipse quando Episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater meus est, distabat aetate. Vel si hoc in Episcopis licet, in Presbyteris non licet, ne per antiphrasim a suo nomine discrepare videantur : cur ipse aut eius, aut minoris aetatis; et quod his amplius est, ministrum alterius Ecclesiae ordinavit Presbyterum? Quod si non potest pacem habere cum fratre: nisi cum subdito, et ordinationis suae Episcopo renuntiante, ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasione vindictam; nec aliter quietis et pacis otio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum ordinasset, et sic secreti amator quiescere vellet; ne quidquam exerceret. Quod si Ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis Sacerdotibus debitum.